ATHENAE

ATHENAE
ATHENAE
civitas Graeciae inter Macedoniam et Achaiam, in ea litorali regione, quae olim Acta, dein Attica vocata. Hanc Osius quidam, secundum nonnullos, Acrisius aliis, Acteus Pausaniae in Atticis, vel ut communiter fertur, Cecrops primus condidit, unde Cecropia dicta. Postea a Mopso Mopsopia et ab Ione, Xuthi filio, Ionia; postremo autem Athenae vel ab Attea, Cranai filia, vel a Minerva, quam Graeci Α᾿ςθήνην vocant. Ferunt enim, Neptunum cum Minerva de urbis huius nomine contendisse, tandemque inter cos ita convenisse, ut urbi nomen imponeret, qui utilius humano generi munus edidisset. Cumque Neptunus equum, Pallas oleam produxisset, victum suffragiô unô Neptunum Minervae concessisse, quae urbem recens conditam de nomine suo Athenas appellavit. Vide Hyginum Fab. Poet. c. 164. Fuit haec civitas omnium bonarum artium inventrix, Philosophorum et Oratorum mater, et Poetarum alumna. cicer. l. 1. de Orat. c. 4. Ut omittam Graeciam, quae semper eloquentiae princeps esse voluit: atque illas omnium doctrinarum inventrices Athenas, in quibus summa dicendi vis et inventa est et perfecta. Horat. l. 2. Ep. 2. v. 43.
Adiecêre bonae paulo plus artis Athenae.
Propert. l. 3. El. 20. v. 1.
Magnum iter ad doctas proficisci cogor Athenas.
Historia eius paucis si8c habet: Incepit regnum Atheniensium, A. M. 2496. ante Christum Natum 1558. Cuius primus Rex Cecrops, qui ex Aegypto prodierat, regnavit ann. 50. Eiusque successores, quorum sedecim erant, per 487. annos usque ad Codrum sil. Melanthi praefuerunt. Dein Archontes perpetui praesse coeperunt, a Medonte filio Codri, usque ad decimum tertium, Alcmaeona. Porro Archontes decennales electi, a Carope usque ad septimum, Eryxiam. Ulterius annui erant, quorum primus Creon. Tandem Duces, donec urbs a Turcis capta est. Et quidem Democratia primum ibi post Reges floruit, quae, post Pisistrati filiorumque tyrannidem, restitura. Rebus in Sicilia male gestis, et urbe a Lacedaemoniis occupatâ, 30. Tyranni impositi, a quibus liberati, postmodum Macedonibus, Romanis, Graecis Imperatorib. subesle coeperunt. Exin peculiares Dominos seu Duces nacti, tandem urbe a Mahomete II. A. C. 1455. occupatâ, in Turcarum potestatem devenerunt. Hîc Ecclesia olim Metropolitana, sub qua 6. Episcopi. Primus eius Episcopus Publius fuit, cui Quadratus successit, Apostolorum discipulus, circa A. C. 98. Vide Euseb. l. 4. c. 6. Hyginus vero, ex hac urbe oriundus, Philosophus Christianus, Romanorum Episcopus evasit, post Telesphorum, A. C. 152. etc. Hodie non minus Mahometica impietas, quam profunda barbaries hîc regnat. Vicus autem nunc
est, et ab Italis ac Turcis Setines appellatur, Vadianô auctore: Incolasque habet partim Christianos, partim Mahometanos. Morerius. Inter fluvios Cephisum et Ilissum sita est, cum arce munita. Portus eius Phalerus, nunc Port Leon, sensim oblimatur, ut vix minorum navium capax sit. Ipsa Urbs nunc obscura sensim deficit, et tantisper distat, ab ora littorali. 120. milliar. autem a Sparta in Boream. Baudrand. Fruges primum ibi inventas, aut invectas Diodor. Sic auctor est; Inde frugum parentem Florus vocat, l. 3. c. 5. Vide et Lucretium, initiô l. sexti. Antiquitate non tantum, sed humanitate, atque doctrinâ omnes alias urbes praestitisse, Corn. Nepos, in Vita Attici, c. 3. tradit. Ac hinc Athenas, pro literis, Iuvenalis posuit: Sat. 15. v. 110.
Nunc totas Graias nostrasque habet orbis Athenas.
i. e. Romanas literas et Graecas, ut recte Scholiastes vetus interpretatur. De Athenarum urbe, apud Dicaearchum, Lysippi Graeci Comici versus exstant, qui Latine sic sonant:
Si numquam Athenas videris, nae stipes es:
Si visa te urbs haud traxerit, asinus merus:
Si visâ abire poteris, es cantherius.
Haec namque vere urbs Graeca.
Populi Athenienses. Cicer. pro Flacco c. 26. Adsunt Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae, atque in omnes terras distributae putantur. Eosdem humanos naturâ et misericordes, Plut. in Pelopida, vocat. Idem iracundos, suspicaces, facetos, suarum laudum cupidos eos fuisse tradit, Praeceptis Politicis, non procul a principia. De iisdem Ciceronis illud est, Scire ea, quae recta sunt, sed facere nolle. Vide et Dicaearchum de moribus, atque ingenio Atheniensium. Celeres, et supra vires ad conandum audaces eosdem, Legati Rhodiorum arguunt, apud Livium l. 45. c. 23. Varro de L. L. l. 7. Cum trinae fuerint Athenae, ab una dicti Athenaei, ab altera Athenienses, a tertia Athenopolitae. Vide Steph. D. Paulus, qui Euangelium hîc, Stoicis ridentibus, docuit, circa A. C. 50. occasione altaris, Deo ignoto, conditi, vide infra: Athenas κατέιδωλον πόλιν vocat, h. e. dolis refertam urbem. Actor. c. 17. v. 16. Unde Philostrat de Apollonio l. 4. c. 6. φιλοθύτας τοὺς Α᾿ςθηνάιους εἶδεν: Ideoque cum Timasione disserens ait, δωφρονέςερον περὶ πάντων ςθεῶν λέλειν δ᾿῀ καὶ ταῦτα Α᾿ςθην´ῃσι. Vide Suidam, in Τιμασίων. Quin et Pausan. l. 1. de Atheniensibus loquens, ait eos εὐσεβεῖν θεοὺς ἄλλων πλέον. Et alibi, Α᾿ςθηναίοις περιςςότερόν τι, ἤ τοῖς ἄλλοις εἰς τὰ ςθεῖά ἐςι ςπουδῆς. Strabo. Α᾿ςθηναῖοι δὲ ὥςπερ περὶ τὰ ἄλλα φιλοξενοῦντες διατελοῦσιν, οὕτω καὶ περὶ τοὺς ςθεοὺς. Himerius orat. contra Epicurum: Cum Athaenas dixi, inquit, τὸ μέγιςον εἶπον τῆς δ᾿σεβείας κεφάλαιον. Maximus Tyrius διαλ. λβ. Ο῾ Α᾿ςθηναίων δῆμος ἕτερα κοινὰ δαιμόνια ἐπεισφέρων. Ioseph. l. 2. contra Apionem, Α᾿ςθηναίους τῶ Ε῾λλην´ων δ᾿σεβεςάτους πάντες λεγουσι, Sophocl. in Oedip. Col.
Ο῞ θ᾿ οὕνεκ᾿ ἐίτις γῆ ςθεοὺς ἐπίςαται
Τιμαῖς σεβάζειν, ἥδε τοῦδ᾿ ἑπερφέρει.
Plura de urbe hac celeberrima, vide apud Ioh. Meursium, in antiquit. et fortuna Athenarum. Petitum, in Comment. Leg. Att. Franc. Rossaeum in Archaelogia Attica, etc. Porro Athenis omnibus Europae, Asiae et Africae Diis posita est Ara, ex consilio Epimenidis, sic inscripta:
ΘΕΟΙΣ ΑΣΙΑΣ ΚΑΙ ΕΥΠΩΠΗΣ
ΚΑΙ ΛΙΒΥΗΣ
ΘΕΩΙ ΑΓΝΩΣΤΩΙ
ΚΑΙ
ΞΕΝΩΙ.
Eandem volunt hanc ipsam nonnulli, de qua D. Paulus, ubi supra. Vide sis illic Oecumenium ac Theophylactum, et Pricaeum: Imo etiamnum extare, inter rudera Urbis olim splendidissimae, Morer. Athenienses autem viri proprie dicti, Atticae mulieres. Eustathius, Σημείωσαι Α᾿θηναῖον ἄνδρα dici, sed non ita γυναῖκ??? Α᾿θηναίαν sed Α᾿ττικην`, ἢ Α᾿ςην´. Steph. tamen et Α᾿θηναίαν dici tradit. Vide eum in Α᾿θῆναι. Et infra Athenarum urbs.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Athenae — ist ein Titularerzbistum der römisch katholischen Kirche. Es geht zurück auf einen früheren Bischofssitz in der heutigen griechischen Hauptstadt Athen, die in der Antike zur römischen Provinz Achaea gehörte. Titularerzbischöfe von Athenae Nr.… …   Deutsch Wikipedia

  • Athēnae — (a. Geogr.), 1) so v.w. Athen; 2) (A. Diădes), Küstenstädtchen auf der Landspitze Kenäon, auf Euböa; 3) ein von Griechen zum Schutz ihres Handels angelegtes Castell in Pontos, unweit des Adienos, mit Hafen u. Tempel der Minerva, j. Atenah; 4)… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • ATHENAE Novae — urbs Liguriae quarta Stephano, in quibus coeptum ab Hadriano Imperatore aquaeductum et ab Antonino Pio consummatum, loquitur Inscriptio, quae Mediolani exstat. Impingunt itaque, qui Athenarum Atticarum partem, quae maxime aedificiis huius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Athenae — geographical name see Athens 2 …   New Collegiate Dictionary

  • Conus athenae — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Mollusca Class: Gastropo …   Wikipedia

  • Suwon Athenae Hotel — (Сувон,Южная Корея) Категория отеля: 2 звездочный отель Адрес: 1121 1 Ingye Dong …   Каталог отелей

  • Novae Athēnae — Novae Athēnae, so v.w. Mailand …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Kyme, Smyrna, Chios, Kolophon, Pylos, Argos, Athenae. — См. Семь …   Большой толково-фразеологический словарь Михельсона (оригинальная орфография)

  • АФИНЫ —    • Athēnae,          см. Attica, 7, Аттика …   Реальный словарь классических древностей

  • Anthony Wood — or Anthony à Wood (17 December 1632 ndash; 28 November 1695) was an English antiquary.Early lifeHe was the fourth son of Thomas Wood (1580 1643), B.C.L. of Oxford, where Anthony was born. He was sent to New College school in 1641, and at the age… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”